

Liber Primus Samuelis*
Caput 19: Versus 24
Prophetavit.Isti prophetae religiosi viri erant, dicti Nazareni, qui non bibebant vinum, et vacabant semper canentes hymnos et psalmos.Nudus.Et Judaei fide atque sacerdotio et regno nudati, legem et prophetas in ore habent.Num et Saul.Proverbium dicitur, quod in ore loquentium saepe versatur. Mira enim res videbatur, hominem tam profanum prophetare. Et nos cum inscios videmus docere, recte dicimus,Num et Saul inter prophetas?[RAB.]Magna quaestio hic oritur, etc., usque ad sed regalibus tantum intelligendum est.[ID.]Item quaeritur, etc., usque ad quanto illis donis non bene usi sunt.